abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem
ingressusque est ad eam
quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos
intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta
civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio
praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent
dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde
consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et
sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui
respicit Hebron
post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et
vocabatur Dalila
veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt
decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem
et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si
feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos
locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo
sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere
nequeas
cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum
siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri
homines
adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes
ut dixerat quibus vinxit eum
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei
expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui
rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum
putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo
esset fortitudo eius
dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum
locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas
cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui
numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum
similis
quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim
super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit
vincula quasi fila telarum
dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et
falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem
crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his
circumligatum terrae fixeris infirmus ero
quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te
Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et
licio
dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum
animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et
noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo
cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter
adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et
ad mortem usque lassata est
tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam
ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo
sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a
me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum
misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite
adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt
adsumpta pecunia quam promiserant
at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo
reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius
et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo
fortitudo discessit
dixitque Philisthim super te Samson qui de somno
consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me
excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo
quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos
eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere
molere fecerunt
iamque capilli eius renasci coeperant
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut
immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur
dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus
nostras
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque
dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui
delevit terram nostram et occidit plurimos
laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt
ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere
ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas
qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam
columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et
paululum requiescam
domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi
omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter
tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et
redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me
de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem
recipiam
et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus
alteramque earum dextera et alteram leva tenens
ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque
fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et
ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit
moriens quam ante vivus occiderat
descendentes autem fratres eius et universa cognatio
tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in
sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis